Angelo Poliziano Graecorum poetarum epigrammata

Testo base di riferimento: I. Del Lungo, 1867

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


1. Platonis, in Archeanassam

Archeanassa mihi meretrix colophonia nunc est,

      Cuius et in rugis insidet acer amor.

Ah miseri a prima tetigit quos illa iuventa

      Igne suo! Medii vos rapuere rogi.

 

2. Sapphus, in Timadem

Timades hic pulvis, quae dulces ante hymenaeos

      Excepta est nigro Persephones thalamo.

Illius heu fato cunctae de vertice amatam

      Aequales ferro subsecuere comam.

 

3. incerti, in Homerum

Troiam canens, Homere, flammis erutam,

Vrbes gravi livore stantes concutis.

 

4. Diotimi, in Herculem et Antaeum

Incaluere animis dura certare palestra

      Neptuni quondam filius atque Iovis.

Nec certamen erant operoso ex aere lebetes,

      Sed quod vel vitam vel ferat interitum.

5

Occidit Antaeus: Iove natum vincere fas est;

      Estque magistra pales Graecia non Libya.

 

5. anonymi, in Niobem lapidem

Hoc est sepulchrum intus cadaver non habens,

Hoc est cadaver et sepulchrum non habens,

Sed est idem cadaver et sepulchrum sibi.

 

6. Gaetulici, de Alcone et serpente

Vidit ut implicitum puero pater anxius anguem,

      Intendit dubia cornua flexa manu;

Inque ferae fauces calamum sic torsit, ut audax

      Terruerit natum non minus angue senex.

5

Sed nunquam pius errat amor: puer, hoste perempto,

      Salvus erat: stupuit morte dirempta salus.

Victor ab hac pharetram quercu suspendit et arcum,

      Fortunae atque artis quae monumenta suae.

 

7. Iuliani Aegyptii, ad fures

Ite alio, fures; nulla hic occasio lucri:

      Nam fida est custos addita pauperies.

 

8. Archiae, ad hirundinem nidificantem
sub Medeae statua

Medeae statua est, misella hirundo,

Sub qua nidificas. Tuos ne credas

Huic natos, rogo, quae suos necavit.

 

9. incerti, de lectulo meretricio e lauru

Vt omnium fierem torus.

 

10. incerti, de lauro securi caesa

Cum Mars Daphne se miscuit,

Apollo tunc ubi fuit?

 

11. anonymi, in Spem et Nemesin

Spem simul et Nemesin posita dicat Eunus in ara;

      Scilicet ut speres omnia, nil habeas.

 

12. incerti, in oleam vitibus implicatam

Quid me implicatis, palmites,

Plantam Minervae non Bromi?

Procul racemos tollite,

Ne, virgo, dicar ebria.

 

13. Maximi Planudis, in Ptolemaei geographiam

Si coelum e terra spectes, coelum omne videbis;

Si terram e coelo, penitus tibi terra patebit:

Nunc terram penitus cernis: coelum esse putato.

 

14. anonymi, in Daphnen

Complexus virides frondosae virginis artus:

      Sic quoque mutata, dixit Apollo, fruar.

Vtque novas gusta baccas tentavit: Eamdem,

      Hei mihi!, servat, ait, nunc quoque amaritiem.